monumenta.ch > Plinius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 106
{XLIV} multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.